ARENIS Africae (in)

ARENIS Africae (in)
in ARENIS Africae
cadavera condiri multi asserunt et pro mumia distrahi; certe in calidis locis arena vim habet ὀψαρτυτικην´, quâ res diu a corruptione servat, Bochart. Hieroz. part. prior l. 4. c. 5. Hinc Arenarium, apud Scriptores Christianos, pro coemeterio, seu cryptis Arenariis, quarum usus non modo, in humandis defunctorum cadaveribus, e quo nomen inductum est; Sed et persecutionis tempore, ad latebras Christianorum. Ita Baron. A. C. num. 2. ubi eiusmodi Arenaria graphice describit: in quibus frequentes convenisse Christianos, discimus ex Actis Hippolyti, Eeusebii et sociorum Martyrum. Prudent. περὶ ςτεφάν. Hymno I. v. 8.
Inlitas cruore sanctô nunc arenas incolae
Gonfrequentant obsecrantes voce, votis mumure.
Ubi Iso Magister, arenas sepulchra, interpretatur; apud Car. du Fresne Glossar.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • AFRICA — I. AFRICA quae et Libye; Graece dicitur, ab α privativo, et φρίκη horror, quasi sine frigore (ita enim veteres Grammatici nugari amant) una ex tribus orbis terrae partibus, in meridiem vergens, mari Mediterraneo ad arctos, Oceano ad occasum,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ARABIA — I. ARABIA Asiae regio, Africae proxima, cuius longitudo a mari Mediterraneo in confiniis Aegypti, usque ad initium sinus Persici et promontorium Corodamum, latitudo inter Persicum Arabicumque sinus intercipitur. Habet ab Ortu montes, qui illam a… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BAGRADA — I. BAGRADA Africae fluv. qui iuxta Uticam labitur apud quem ab Atilio Regulo, et exercitu eius, ballistis et catapultis serpens 120. pedes longus occisus est. Plin. l. 8. c. 14. Gellius l. 6. c. 3. Eius scriptura (inquit Bochartus ὁ μέγας. l. 1.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TACAPE — urbs Syrtis parvae, Ptolem. vulgo Capes, et Caps. Poenis, inquit Bochartus, l. 1. Chanaan, c. 25. erat tacabh, h. e. locus humidus et irriguus. Proin ager hic fertilissimus, vitesque biferae, Plin. l. 18. c. 22. Civitas Africae in mediis arenis,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”